Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 119

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 118 120 →
vClementine1592
1 118:1 Alleluja. [ Beati immaculati in via,/ qui ambulant in lege Domini./
2 118:2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ;/ in toto corde exquirunt eum./
3 118:3 Non enim qui operantur iniquitatem/ in viis ejus ambulaverunt./
4 118:4 Tu mandasti mandata tua/ custodiri nimis./
5 118:5 Utinam dirigantur viæ meæ/ ad custodiendas justificationes tuas./
6 118:6 Tunc non confundar,/ cum perspexero in omnibus mandatis tuis./
7 118:7 Confitebor tibi in directione cordis,/ in eo quod didici judicia justitiæ tuæ./
8 118:8 Justificationes tuas custodiam ;/ non me derelinquas usquequaque./
9 118:9 In quo corrigit adolescentior viam suam ?/ in custodiendo sermones tuos./
10 118:10 In toto corde meo exquisivi te ;/ ne repellas me a mandatis tuis./
11 118:11 In corde meo abscondi eloquia tua,/ ut non peccem tibi./
12 118:12 Benedictus es, Domine ;/ doce me justificationes tuas./
13 118:13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui./
14 118:14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum,/ sicut in omnibus divitiis./
15 118:15 In mandatis tuis exercebor,/ et considerabo vias tuas./
16 118:16 In justificationibus tuis meditabor :/ non obliviscar sermones tuos./
17 118:17 Retribue servo tuo, vivifica me,/ et custodiam sermones tuos./
18 118:18 Revela oculos meos,/ et considerabo mirabilia de lege tua./
19 118:19 Incola ego sum in terra :/ non abscondas a me mandata tua./
20 118:20 Concupivit anima mea/ desiderare justificationes tuas in omni tempore./
21 118:21 Increpasti superbos ;/ maledicti qui declinant a mandatis tuis./
22 118:22 Aufer a me opprobrium et contemptum,/ quia testimonia tua exquisivi./
23 118:23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;/ servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis./
24 118:24 Nam et testimonia tua meditatio mea est,/ et consilium meum justificationes tuæ./
25 118:25 Adhæsit pavimento anima mea :/ vivifica me secundum verbum tuum./
26 118:26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;/ doce me justificationes tuas./
27 118:27 Viam justificationum tuarum instrue me,/ et exercebor in mirabilibus tuis./
28 118:28 Dormitavit anima mea præ tædio :/ confirma me in verbis tuis./
29 118:29 Viam iniquitatis amove a me,/ et de lege tua miserere mei./
30 118:30 Viam veritatis elegi ;/ judicia tua non sum oblitus./
31 118:31 Adhæsi testimoniis tuis, Domine ;/ noli me confundere./
32 118:32 Viam mandatorum tuorum cucurri,/ cum dilatasti cor meum./
33 118:33 Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,/ et exquiram eam semper./
34 118:34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,/ et custodiam illam in toto corde meo./
35 118:35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum,/ quia ipsam volui./
36 118:36 Inclina cor meum in testimonia tua,/ et non in avaritiam./
37 118:37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ;/ in via tua vivifica me./
38 118:38 Statue servo tuo eloquium tuum/ in timore tuo./
39 118:39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,/ quia judicia tua jucunda./
40 118:40 Ecce concupivi mandata tua :/ in æquitate tua vivifica me./
41 118:41 Et veniat super me misericordia tua, Domine ;/ salutare tuum secundum eloquium tuum./
42 118:42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,/ quia speravi in sermonibus tuis./
43 118:43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,/ quia in judiciis tuis supersperavi./
44 118:44 Et custodiam legem tuam semper,/ in sæculum et in sæculum sæculi./
45 118:45 Et ambulabam in latitudine,/ quia mandata tua exquisivi./
46 118:46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,/ et non confundebar./
47 118:47 Et meditabar in mandatis tuis,/ quæ dilexi./
48 118:48 Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi,/ et exercebar in justificationibus tuis./
49 118:49 Memor esto verbi tui servo tuo,/ in quo mihi spem dedisti./
50 118:50 Hæc me consolata est in humilitate mea,/ quia eloquium tuum vivificavit me./
51 118:51 Superbi inique agebant usquequaque ;/ a lege autem tua non declinavi./
52 118:52 Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,/ et consolatus sum./
53 118:53 Defectio tenuit me,/ pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam./
54 118:54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ/ in loco peregrinationis meæ./
55 118:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine,/ et custodivi legem tuam./
56 118:56 Hæc facta est mihi,/ quia justificationes tuas exquisivi./
57 118:57 Portio mea, Domine,/ dixi custodire legem tuam./
58 118:58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;/ miserere mei secundum eloquium tuum./
59 118:59 Cogitavi vias meas,/ et converti pedes meos in testimonia tua./
60 118:60 Paratus sum, et non sum turbatus,/ ut custodiam mandata tua./
61 118:61 Funes peccatorum circumplexi sunt me,/ et legem tuam non sum oblitus./
62 118:62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi,/ super judicia justificationis tuæ./
63 118:63 Particeps ego sum omnium timentium te,/ et custodientium mandata tua./
64 118:64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ;/ justificationes tuas doce me./
65 118:65 Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,/ secundum verbum tuum./
66 118:66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,/ quia mandatis tuis credidi./
67 118:67 Priusquam humiliarer ego deliqui :/ propterea eloquium tuum custodivi./
68 118:68 Bonus es tu, et in bonitate tua/ doce me justificationes tuas./
69 118:69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ;/ ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua./
70 118:70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ;/ ego vero legem tuam meditatus sum./
71 118:71 Bonum mihi quia humiliasti me,/ ut discam justificationes tuas./
72 118:72 Bonum mihi lex oris tui,/ super millia auri et argenti./
73 118:73 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :/ da mihi intellectum, et discam mandata tua./
74 118:74 Qui timent te videbunt me et lætabuntur,/ quia in verba tua supersperavi./
75 118:75 Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,/ et in veritate tua humiliasti me./
76 118:76 Fiat misericordia tua ut consoletur me,/ secundum eloquium tuum servo tuo./
77 118:77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,/ quia lex tua meditatio mea est./
78 118:78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;/ ego autem exercebor in mandatis tuis./
79 118:79 Convertantur mihi timentes te,/ et qui noverunt testimonia tua./
80 118:80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,/ ut non confundar./
81 118:81 Defecit in salutare tuum anima mea,/ et in verbum tuum supersperavi./
82 118:82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,/ dicentes : Quando consolaberis me ?/
83 118:83 Quia factus sum sicut uter in pruina ;/ justificationes tuas non sum oblitus./
84 118:84 Quot sunt dies servi tui ?/ quando facies de persequentibus me judicium ?/
85 118:85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes,/ sed non ut lex tua./
86 118:86 Omnia mandata tua veritas :/ inique persecuti sunt me, adjuva me./
87 118:87 Paulominus consummaverunt me in terra ;/ ego autem non dereliqui mandata tua./
88 118:88 Secundum misericordiam tuam vivifica me,/ et custodiam testimonia oris tui./
89 118:89 In æternum, Domine,/ verbum tuum permanet in cælo./
90 118:90 In generationem et generationem veritas tua ;/ fundasti terram, et permanet./
91 118:91 Ordinatione tua perseverat dies,/ quoniam omnia serviunt tibi./
92 118:92 Nisi quod lex tua meditatio mea est,/ tunc forte periissem in humilitate mea./
93 118:93 In æternum non obliviscar justificationes tuas,/ quia in ipsis vivificasti me./
94 118:94 Tuus sum ego ; salvum me fac :/ quoniam justificationes tuas exquisivi./
95 118:95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;/ testimonia tua intellexi./
96 118:96 Omnis consummationis vidi finem,/ latum mandatum tuum nimis./
97 118:97 Quomodo dilexi legem tuam, Domine !/ tota die meditatio mea est./
98 118:98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,/ quia in æternum mihi est./
99 118:99 Super omnes docentes me intellexi,/ quia testimonia tua meditatio mea est./
100 118:100 Super senes intellexi,/ quia mandata tua quæsivi./
101 118:101 Ab omni via mala prohibui pedes meos,/ ut custodiam verba tua./
102 118:102 A judiciis tuis non declinavi,/ quia tu legem posuisti mihi./
103 118:103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !/ super mel ori meo./
104 118:104 A mandatis tuis intellexi ;/ propterea odivi omnem viam iniquitatis./
105 118:105 Lucerna pedibus meis verbum tuum,/ et lumen semitis meis./
106 118:106 Juravi et statui/ custodire judicia justitiæ tuæ./
107 118:107 Humiliatus sum usquequaque, Domine ;/ vivifica me secundum verbum tuum./
108 118:108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,/ et judicia tua doce me./
109 118:109 Anima mea in manibus meis semper,/ et legem tuam non sum oblitus./
110 118:110 Posuerunt peccatores laqueum mihi,/ et de mandatis tuis non erravi./
111 118:111 Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum,/ quia exsultatio cordis mei sunt./
112 118:112 Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum,/ propter retributionem./
113 118:113 Iniquos odio habui,/ et legem tuam dilexi./
114 118:114 Adjutor et susceptor meus es tu,/ et in verbum tuum supersperavi./
115 118:115 Declinate a me, maligni,/ et scrutabor mandata Dei mei./
116 118:116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,/ et non confundas me ab exspectatione mea./
117 118:117 Adjuva me, et salvus ero,/ et meditabor in justificationibus tuis semper./
118 118:118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,/ quia injusta cogitatio eorum./
119 118:119 Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ;/ ideo dilexi testimonia tua./
120 118:120 Confige timore tuo carnes meas ;/ a judiciis enim tuis timui./
121 118:121 Feci judicium et justitiam :/ non tradas me calumniantibus me./
122 118:122 Suscipe servum tuum in bonum :/ non calumnientur me superbi./
123 118:123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum,/ et in eloquium justitiæ tuæ./
124 118:124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,/ et justificationes tuas doce me./
125 118:125 Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,/ ut sciam testimonia tua./
126 118:126 Tempus faciendi, Domine :/ dissipaverunt legem tuam./
127 118:127 Ideo dilexi mandata tua/ super aurum et topazion./
128 118:128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;/ omnem viam iniquam odio habui./
129 118:129 Mirabilia testimonia tua :/ ideo scrutata est ea anima mea./
130 118:130 Declaratio sermonum tuorum illuminat,/ et intellectum dat parvulis./
131 118:131 Os meum aperui, et attraxi spiritum :/ quia mandata tua desiderabam./
132 118:132 Aspice in me, et miserere mei,/ secundum judicium diligentium nomen tuum./
133 118:133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,/ et non dominetur mei omnis injustitia./
134 118:134 Redime me a calumniis hominum/ ut custodiam mandata tua./
135 118:135 Faciem tuam illumina super servum tuum,/ et doce me justificationes tuas./
136 118:136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,/ quia non custodierunt legem tuam./
137 118:137 Justus es, Domine,/ et rectum judicium tuum./
138 118:138 Mandasti justitiam testimonia tua,/ et veritatem tuam nimis./
139 118:139 Tabescere me fecit zelus meus,/ quia obliti sunt verba tua inimici mei./
140 118:140 Ignitum eloquium tuum vehementer,/ et servus tuus dilexit illud./
141 118:141 Adolescentulus sum ego et contemptus ;/ justificationes tuas non sum oblitus./
142 118:142 Justitia tua, justitia in æternum,/ et lex tua veritas./
143 118:143 Tribulatio et angustia invenerunt me ;/ mandata tua meditatio mea est./
144 118:144 Æquitas testimonia tua in æternum :/ intellectum da mihi, et vivam./
145 118:145 Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;/ justificationes tuas requiram./
146 118:146 Clamavi ad te ; salvum me fac :/ ut custodiam mandata tua./
147 118:147 Præveni in maturitate, et clamavi :/ quia in verba tua supersperavi./
148 118:148 Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,/ ut meditarer eloquia tua./
149 118:149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,/ et secundum judicium tuum vivifica me./
150 118:150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :/ a lege autem tua longe facti sunt./
151 118:151 Prope es tu, Domine,/ et omnes viæ tuæ veritas./
152 118:152 Initio cognovi de testimoniis tuis,/ quia in æternum fundasti ea./
153 118:153 Vide humilitatem meam, et eripe me,/ quia legem tuam non sum oblitus./
154 118:154 Judica judicium meum, et redime me :/ propter eloquium tuum vivifica me./
155 118:155 Longe a peccatoribus salus,/ quia justificationes tuas non exquisierunt./
156 118:156 Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;/ secundum judicium tuum vivifica me./
157 118:157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;/ a testimoniis tuis non declinavi./
158 118:158 Vidi prævaricantes et tabescebam,/ quia eloquia tua non custodierunt./
159 118:159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :/ in misericordia tua vivifica me./
160 118:160 Principium verborum tuorum veritas ;/ in æternum omnia judicia justitiæ tuæ./
161 118:161 Principes persecuti sunt me gratis,/ et a verbis tuis formidavit cor meum./
162 118:162 Lætabor ego super eloquia tua,/ sicut qui invenit spolia multa./
163 118:163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,/ legem autem tuam dilexi./
164 118:164 Septies in die laudem dixi tibi,/ super judicia justitiæ tuæ./
165 118:165 Pax multa diligentibus legem tuam,/ et non est illis scandalum./
166 118:166 Exspectabam salutare tuum, Domine,/ et mandata tua dilexi./
167 118:167 Custodivit anima mea testimonia tua,/ et dilexit ea vehementer./
168 118:168 Servavi mandata tua et testimonia tua,/ quia omnes viæ meæ in conspectu tuo./
169 118:169 Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;/ juxta eloquium tuum da mihi intellectum./
170 118:170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ;/ secundum eloquium tuum eripe me./
171 118:171 Eructabunt labia mea hymnum,/ cum docueris me justificationes tuas./
172 118:172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,/ quia omnia mandata tua æquitas./
173 118:173 Fiat manus tua ut salvet me,/ quoniam mandata tua elegi./
174 118:174 Concupivi salutare tuum, Domine,/ et lex tua meditatio mea est./
175 118:175 Vivet anima mea, et laudabit te,/ et judicia tua adjuvabunt me./
176 118:176 Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum,/ quia mandata tua non sum oblitus.]