Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 122

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 121 123 →
vClementine1592
1 121:1 Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :/ In domum Domini ibimus./
2 121:2 Stantes erant pedes nostri/ in atriis tuis, Jerusalem./
3 121:3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,/ cujus participatio ejus in idipsum./
4 121:4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :/ testimonium Israël,/ ad confitendum nomini Domini./
5 121:5 Quia illic sederunt sedes in judicio,/ sedes super domum David./
6 121:6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,/ et abundantia diligentibus te./
7 121:7 Fiat pax in virtute tua,/ et abundantia in turribus tuis./
8 121:8 Propter fratres meos et proximos meos,/ loquebar pacem de te./
9 121:9 Propter domum Domini Dei nostri,/ quæsivi bona tibi.]