Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 125

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 124 126 →
vClementine1592
1 124:1 Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :/ non commovebitur in æternum,/ qui habitat
2 124:2 in Jerusalem./ Montes in circuitu ejus ;/ et Dominus in circuitu populi sui,/ ex hoc nunc et usque in sæculum./
3 124:3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum/ super sortem justorum :/ ut non extendant justi/ ad iniquitatem manus suas,/
4 124:4 benefac, Domine, bonis,/ et rectis corde./
5 124:5 Declinantes autem in obligationes,/ adducet Dominus cum operantibus iniquitatem./ Pax super Israël !]