Psalms 135
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 134:1 Alleluja. [Laudate nomen Domini ;/ laudate, servi, Dominum :/ |
| 2 | 134:2 qui statis in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri./ |
| 3 | 134:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ;/ psallite nomini ejus, quoniam suave./ |
| 4 | 134:4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ;/ Israël in possessionem sibi./ |
| 5 | 134:5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,/ et Deus noster præ omnibus diis./ |
| 6 | 134:6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit,/ in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis./ |
| 7 | 134:7 Educens nubes ab extremo terræ,/ fulgura in pluviam fecit ;/ qui producit ventos de thesauris suis./ |
| 8 | 134:8 Qui percussit primogenita Ægypti,/ ab homine usque ad pecus./ |
| 9 | 134:9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte :/ in Pharaonem, et in omnes servos ejus./ |
| 10 | 134:10 Qui percussit gentes multas,/ et occidit reges fortes :/ |
| 11 | 134:11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan,/ et omnia regna Chanaan :/ |
| 12 | 134:12 et dedit terram eorum hæreditatem,/ hæreditatem Israël populo suo./ |
| 13 | 134:13 Domine, nomen tuum in æternum ;/ Domine, memoriale tuum in generationem et generationem./ |
| 14 | 134:14 Quia judicabit Dominus populum suum,/ et in servis suis deprecabitur./ |
| 15 | 134:15 Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./ |
| 16 | 134:16 Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./ |
| 17 | 134:17 Aures habent, et non audient ;/ neque enim est spiritus in ore ipsorum./ |
| 18 | 134:18 Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./ |
| 19 | 134:19 Domus Israël, benedicite Domino ;/ domus Aaron, benedicite Domino./ |
| 20 | 134:20 Domus Levi, benedicite Domino ;/ qui timetis Dominum, benedicite Domino./ |
| 21 | 134:21 Benedictus Dominus ex Sion,/ qui habitat in Jerusalem.] |