Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 139

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 138 140 →
vClementine1592
1 138:1 In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me ;/
2 138:2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam./
3 138:3 Intellexisti cogitationes meas de longe ;/ semitam meam et funiculum meum investigasti :/
4 138:4 et omnes vias meas prævidisti,/ quia non est sermo in lingua mea./
5 138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,/ novissima et antiqua./ Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam./
6 138:6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ;/ confortata est, et non potero ad eam./
7 138:7 Quo ibo a spiritu tuo ?/ et quo a facie tua fugiam ?/
8 138:8 Si ascendero in cælum, tu illic es ;/ si descendero in infernum, ades./
9 138:9 Si sumpsero pennas meas diluculo,/ et habitavero in extremis maris,/
10 138:10 etenim illuc manus tua deducet me,/ et tenebit me dextera tua./
11 138:11 Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ;/ et nox illuminatio mea in deliciis meis./
12 138:12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te,/ et nox sicut dies illuminabitur :/ sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus./
13 138:13 Quia tu possedisti renes meos ;/ suscepisti me de utero matris meæ./
14 138:14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;/ mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis./
15 138:15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;/ et substantia mea in inferioribus terræ./
16 138:16 Imperfectum meum viderunt oculi tui,/ et in libro tuo omnes scribentur./ Dies formabuntur, et nemo in eis./
17 138:17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;/ nimis confortatus est principatus eorum./
18 138:18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur./ Exsurrexi, et adhuc sum tecum./
19 138:19 Si occideris, Deus, peccatores,/ viri sanguinum, declinate a me :/
20 138:20 quia dicitis in cogitatione :/ Accipient in vanitate civitates tuas./
21 138:21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,/ et super inimicos tuos tabescebam ?/
22 138:22 Perfecto odio oderam illos,/ et inimici facti sunt mihi./
23 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum ;/ interroga me, et cognosce semitas meas./
24 138:24 Et vide si via iniquitatis in me est,/ et deduc me in via æterna.]