Psalms 141
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 140:1 Psalmus David. [Domine, clamavi ad te : exaudi me ;/ intende voci meæ, cum clamavero ad te./ |
| 2 | 140:2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ;/ elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum./ |
| 3 | 140:3 Pone, Domine, custodiam ori meo,/ et ostium circumstantiæ labiis meis./ |
| 4 | 140:4 Non declines cor meum in verba malitiæ,/ ad excusandas excusationes in peccatis ;/ cum hominibus operantibus iniquitatem,/ et non communicabo cum electis eorum./ |
| 5 | 140:5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me :/ oleum autem peccatoris non impinguet caput meum./ Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :/ |
| 6 | 140:6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum./ Audient verba mea, quoniam potuerunt./ |
| 7 | 140:7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,/ dissipata sunt ossa nostra secus infernum./ |
| 8 | 140:8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ;/ in te speravi, non auferas animam meam./ |
| 9 | 140:9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi,/ et a scandalis operantium iniquitatem./ |
| 10 | 140:10 Cadent in retiaculo ejus peccatores :/ singulariter sum ego, donec transeam.] |