Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 146

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 145 147 →
vClementine1592
1 145:1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2 145:2 [Lauda, anima mea, Dominum./ Laudabo Dominum in vita mea ;/ psallam Deo meo quamdiu fuero./ Nolite confidere in principibus,/
3 145:3 in filiis hominum, in quibus non est salus./
4 145:4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;/ in illa die peribunt omnes cogitationes eorum./
5 145:5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,/ spes ejus in Domino Deo ipsius :/
6 145:6 qui fecit cælum et terram,/ mare, et omnia quæ in eis sunt./
7 145:7 Qui custodit veritatem in sæculum ;/ facit judicium injuriam patientibus ;/ dat escam esurientibus./ Dominus solvit compeditos ;/
8 145:8 Dominus illuminat cæcos./ Dominus erigit elisos ;/ Dominus diligit justos./
9 145:9 Dominus custodit advenas,/ pupillum et viduam suscipiet,/ et vias peccatorum disperdet./
10 145:10 Regnabit Dominus in sæcula ;/ Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]