Psalms 25
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 24:1 In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam :/ |
| 2 | 24:2 Deus meus, in te confido ; non erubescam./ |
| 3 | 24:3 Neque irrideant me inimici mei :/ etenim universi qui sustinent te, non confundentur./ |
| 4 | 24:4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue./ Vias tuas, Domine, demonstra mihi,/ et semitas tuas edoce me./ |
| 5 | 24:5 Dirige me in veritate tua, et doce me,/ quia tu es Deus salvator meus,/ et te sustinui tota die./ |
| 6 | 24:6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine,/ et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt./ |
| 7 | 24:7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris./ Secundum misericordiam tuam memento mei tu,/ propter bonitatem tuam, Domine./ |
| 8 | 24:8 Dulcis et rectus Dominus ;/ propter hoc legem dabit delinquentibus in via./ |
| 9 | 24:9 Diriget mansuetos in judicio ;/ docebit mites vias suas./ |
| 10 | 24:10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,/ requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus./ |
| 11 | 24:11 Propter nomen tuum, Domine,/ propitiaberis peccato meo ; multum est enim./ |
| 12 | 24:12 Quis est homo qui timet Dominum ?/ legem statuit ei in via quam elegit./ |
| 13 | 24:13 Anima ejus in bonis demorabitur,/ et semen ejus hæreditabit terram./ |
| 14 | 24:14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ;/ et testamentum ipsius ut manifestetur illis./ |
| 15 | 24:15 Oculi mei semper ad Dominum,/ quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos./ |
| 16 | 24:16 Respice in me, et miserere mei,/ quia unicus et pauper sum ego./ |
| 17 | 24:17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt :/ de necessitatibus meis erue me./ |
| 18 | 24:18 Vide humilitatem meam et laborem meum,/ et dimitte universa delicta mea./ |
| 19 | 24:19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,/ et odio iniquo oderunt me./ |
| 20 | 24:20 Custodi animam meam, et erue me :/ non erubescam, quoniam speravi in te./ |
| 21 | 24:21 Innocentes et recti adhæserunt mihi,/ quia sustinui te./ |
| 22 | 24:22 Libera, Deus, Israël/ ex omnibus tribulationibus suis.] |