Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 32

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 31 33 →
vClementine1592
1 31:1 Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates,/ et quorum tecta sunt peccata./
2 31:2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,/ nec est in spiritu ejus dolus./
3 31:3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,/ dum clamarem tota die./
4 31:4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,/ conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina./
5 31:5 Delictum meum cognitum tibi feci,/ et injustitiam meam non abscondi./ Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ;/ et tu remisisti impietatem peccati mei./
6 31:6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus/ in tempore opportuno./ Verumtamen in diluvio aquarum multarum,/ ad eum non approximabunt./
7 31:7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ;/ exsultatio mea, erue me a circumdantibus me./
8 31:8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ;/ firmabo super te oculos meos./
9 31:9 Nolite fieri sicut equus et mulus,/ quibus non est intellectus./ In camo et freno maxillas eorum constringe,/ qui non approximant ad te./
10 31:10 Multa flagella peccatoris ;/ sperantem autem in Domino misericordia circumdabit./
11 31:11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ;/ et gloriamini, omnes recti corde.]