Psalms 33
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 32:1 Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino ;/ rectos decet collaudatio./ |
| 2 | 32:2 Confitemini Domino in cithara ;/ in psalterio decem chordarum psallite illi./ |
| 3 | 32:3 Cantate ei canticum novum ;/ bene psallite ei in vociferatione./ |
| 4 | 32:4 Quia rectum est verbum Domini,/ et omnia opera ejus in fide./ |
| 5 | 32:5 Diligit misericordiam et judicium ;/ misericordia Domini plena est terra./ |
| 6 | 32:6 Verbo Domini cæli firmati sunt,/ et spiritu oris ejus omnis virtus eorum./ |
| 7 | 32:7 Congregans sicut in utre aquas maris ;/ ponens in thesauris abyssos./ |
| 8 | 32:8 Timeat Dominum omnis terra ;/ ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem./ |
| 9 | 32:9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;/ ipse mandavit et creata sunt./ |
| 10 | 32:10 Dominus dissipat consilia gentium ;/ reprobat autem cogitationes populorum,/ et reprobat consilia principum./ |
| 11 | 32:11 Consilium autem Domini in æternum manet ;/ cogitationes cordis ejus in generatione et generationem./ |
| 12 | 32:12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;/ populus quem elegit in hæreditatem sibi./ |
| 13 | 32:13 De cælo respexit Dominus ;/ vidit omnes filios hominum./ |
| 14 | 32:14 De præparato habitaculo suo/ respexit super omnes qui habitant terram :/ |
| 15 | 32:15 qui finxit sigillatim corda eorum ;/ qui intelligit omnia opera eorum./ |
| 16 | 32:16 Non salvatur rex per multam virtutem,/ et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ./ |
| 17 | 32:17 Fallax equus ad salutem ;/ in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur./ |
| 18 | 32:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,/ et in eis qui sperant super misericordia ejus :/ |
| 19 | 32:19 ut eruat a morte animas eorum,/ et alat eos in fame./ |
| 20 | 32:20 Anima nostra sustinet Dominum,/ quoniam adjutor et protector noster est./ |
| 21 | 32:21 Quia in eo lætabitur cor nostrum,/ et in nomine sancto ejus speravimus./ |
| 22 | 32:22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos,/ quemadmodum speravimus in te.] |