Psalms 36
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| title | 35:1 In finem. Servo Domini ipsi David. |
| title | — |
| 1 | 35:2 [Dixit injustus ut delinquat in semetipso :/ non est timor Dei ante oculos ejus./ |
| 2 | 35:3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus,/ ut inveniatur iniquitas ejus ad odium./ |
| 3 | 35:4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ;/ noluit intelligere ut bene ageret./ |
| 4 | 35:5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ;/ astitit omni viæ non bonæ :/ malitiam autem non odivit./ |
| 5 | 35:6 Domine, in cælo misericordia tua,/ et veritas tua usque ad nubes./ |
| 6 | 35:7 Justitia tua sicut montes Dei ;/ judicia tua abyssus multa./ Homines et jumenta salvabis, Domine,/ |
| 7 | 35:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus./ Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt./ |
| 8 | 35:9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,/ et torrente voluptatis tuæ potabis eos :/ |
| 9 | 35:10 quoniam apud te est fons vitæ,/ et in lumine tuo videbimus lumen./ |
| 10 | 35:11 Prætende misericordiam tuam scientibus te,/ et justitiam tuam his qui recto sunt corde./ |
| 11 | 35:12 Non veniat mihi pes superbiæ,/ et manus peccatoris non moveat me./ |
| 12 | 35:13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ;/ expulsi sunt, nec potuerunt stare.] |
| 13 | — |