Psalms 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| title | 3:1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. |
| 1 | 3:2 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?/ Multi insurgunt adversum me ;/ |
| 2 | 3:3 multi dicunt animæ meæ :/ Non est salus ipsi in Deo ejus./ |
| 3 | 3:4 Tu autem Domine, susceptor meus es,/ gloria mea, et exaltans caput meum./ |
| 4 | 3:5 Voce mea ad Dominum clamavi ;/ et exaudivit me de monte sancto suo./ |
| 5 | 3:6 Ego dormivi, et soporatus sum ;/ et exsurrexi, quia Dominus suscepit me./ |
| 6 | 3:7 Non timebo millia populi circumdantis me./ Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus./ |
| 7 | 3:8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ;/ dentes peccatorum contrivisti./ |
| 8 | 3:9 Domini est salus ;/ et super populum tuum benedictio tua.] |
| 9 | — |