Psalms 44
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| title | 43:1 In finem. Filiis Core ad intellectum. |
| title | — |
| 1 | 43:2 [Deus, auribus nostris audivimus,/ patres nostri annuntiaverunt nobis,/ opus quod operatus es in diebus eorum,/ et in diebus antiquis./ |
| 2 | 43:3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ;/ afflixisti populos, et expulisti eos./ |
| 3 | 43:4 Nec enim in gladio suo possederunt terram,/ et brachium eorum non salvavit eos :/ sed dextera tua et brachium tuum,/ et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis./ |
| 4 | 43:5 Tu es ipse rex meus et Deus meus,/ qui mandas salutes Jacob./ |
| 5 | 43:6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu,/ et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis./ |
| 6 | 43:7 Non enim in arcu meo sperabo,/ et gladius meus non salvabit me :/ |
| 7 | 43:8 salvasti enim nos de affligentibus nos,/ et odientes nos confudisti./ |
| 8 | 43:9 In Deo laudabimur tota die,/ et in nomine tuo confitebimur in sæculum./ |
| 9 | 43:10 Nunc autem repulisti et confudisti nos,/ et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris./ |
| 10 | 43:11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,/ et qui oderunt nos diripiebant sibi./ |
| 11 | 43:12 Dedisti nos tamquam oves escarum,/ et in gentibus dispersisti nos./ |
| 12 | 43:13 Vendidisti populum tuum sine pretio,/ et non fuit multitudo in commutationibus eorum./ |
| 13 | 43:14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;/ subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro./ |
| 14 | 43:15 Posuisti nos in similitudinem gentibus ;/ commotionem capitis in populis./ |
| 15 | 43:16 Tota die verecundia mea contra me est,/ et confusio faciei meæ cooperuit me :/ |
| 16 | 43:17 a voce exprobrantis et obloquentis,/ a facie inimici et persequentis./ |
| 17 | 43:18 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,/ et inique non egimus in testamento tuo./ |
| 18 | 43:19 Et non recessit retro cor nostrum ;/ et declinasti semitas nostras a via tua :/ |
| 19 | 43:20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,/ et cooperuit nos umbra mortis./ |
| 20 | 43:21 Si obliti sumus nomen Dei nostri,/ et si expandimus manus nostras ad deum alienum,/ |
| 21 | 43:22 nonne Deus requiret ista ?/ ipse enim novit abscondita cordis./ Quoniam propter te mortificamur tota die ;/ æstimati sumus sicut oves occisionis./ |
| 22 | — |
| 23 | 43:23 Exsurge ; quare obdormis, Domine ?/ exsurge, et ne repellas in finem./ |
| 24 | 43:24 Quare faciem tuam avertis ?/ oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?/ |
| 25 | 43:25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ;/ conglutinatus est in terra venter noster./ |
| 26 | 43:26 Exsurge, Domine, adjuva nos,/ et redime nos propter nomen tuum.] |
| 27 | — |