Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 50

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 49 51 →
vClementine1592
1 49:1 Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,/ et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum./
2 49:2 Ex Sion species decoris ejus :/
3 49:3 Deus manifeste veniet ;/ Deus noster, et non silebit./ Ignis in conspectu ejus exardescet ;/ et in circuitu ejus tempestas valida./
4 49:4 Advocabit cælum desursum, et terram,/ discernere populum suum./
5 49:5 Congregate illi sanctos ejus,/ qui ordinant testamentum ejus super sacrificia./
6 49:6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,/ quoniam Deus judex est./
7 49:7 Audi, populus meus, et loquar ;/ Israël, et testificabor tibi :/ Deus, Deus tuus ego sum./
8 49:8 Non in sacrificiis tuis arguam te ;/ holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper./
9 49:9 Non accipiam de domo tua vitulos,/ neque de gregibus tuis hircos :/
10 49:10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,/ jumenta in montibus, et boves./
11 49:11 Cognovi omnia volatilia cæli,/ et pulchritudo agri mecum est./
12 49:12 Si esuriero, non dicam tibi :/ meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus./
13 49:13 Numquid manducabo carnes taurorum ?/ aut sanguinem hircorum potabo ?/
14 49:14 Immola Deo sacrificium laudis,/ et redde Altissimo vota tua./
15 49:15 Et invoca me in die tribulationis :/ eruam te, et honorificabis me./
16 49:16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?/ et assumis testamentum meum per os tuum ?/
17 49:17 Tu vero odisti disciplinam,/ et projecisti sermones meos retrorsum./
18 49:18 Si videbas furem, currebas cum eo ;/ et cum adulteris portionem tuam ponebas./
19 49:19 Os tuum abundavit malitia,/ et lingua tua concinnabat dolos./
20 49:20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,/ et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum./
21 49:21 Hæc fecisti, et tacui./ Existimasti inique quod ero tui similis :/ arguam te, et statuam contra faciem tuam./
22 49:22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,/ nequando rapiat, et non sit qui eripiat./
23 49:23 Sacrificium laudis honorificabit me,/ et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]