Psalms 52
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| title | 51:1 In finem. Intellectus David, |
| title | 51:2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. |
| 1 | 51:3 [Quid gloriaris in malitia,/ qui potens es in iniquitate ?/ |
| 1a | — |
| 2 | 51:4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;/ sicut novacula acuta fecisti dolum./ |
| 3 | 51:5 Dilexisti malitiam super benignitatem ;/ iniquitatem magis quam loqui æquitatem./ |
| 4 | 51:6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ;/ lingua dolosa./ |
| 5 | 51:7 Propterea Deus destruet te in finem ;/ evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,/ et radicem tuam de terra viventium./ |
| 6 | 51:8 Videbunt justi, et timebunt ;/ et super eum ridebunt, et dicent :/ |
| 7 | 51:9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;/ sed speravit in multitudine divitiarum suarum,/ et prævaluit in vanitate sua./ |
| 8 | 51:10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;/ speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi./ |
| 9 | 51:11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;/ et exspectabo nomen tuum,/ quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.] |
| 10 | — |
| 11 | — |