Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 63

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 62 64 →
vClementine1592
title 62:1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
title
1 62:2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo./ Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !/
2 62:3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,/ sic in sancto apparui tibi,/ ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam./
3 62:4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,/ labia mea laudabunt te./
4 62:5 Sic benedicam te in vita mea,/ et in nomine tuo levabo manus meas./
5 62:6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,/ et labiis exsultationis laudabit os meum./
6 62:7 Si memor fui tui super stratum meum,/ in matutinis meditabor in te./
7 62:8 Quia fuisti adjutor meus,/ et in velamento alarum tuarum exsultabo./
8 62:9 Adhæsit anima mea post te ;/ me suscepit dextera tua./
9 62:10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :/ introibunt in inferiora terræ ;/
10 62:11 tradentur in manus gladii :/ partes vulpium erunt./
11 62:12 Rex vero lætabitur in Deo ;/ laudabuntur omnes qui jurant in eo :/ quia obstructum est os loquentium iniqua.]
12