Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 73

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 72 74 →
vClementine1592
1 72:1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus,/ his qui recto sunt corde !/
2 72:2 Mei autem pene moti sunt pedes,/ pene effusi sunt gressus mei :/
3 72:3 quia zelavi super iniquos,/ pacem peccatorum videns./
4 72:4 Quia non est respectus morti eorum,/ et firmamentum in plaga eorum./
5 72:5 In labore hominum non sunt,/ et cum hominibus non flagellabuntur./
6 72:6 Ideo tenuit eos superbia ;/ operti sunt iniquitate et impietate sua./
7 72:7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;/ transierunt in affectum cordis./
8 72:8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;/ iniquitatem in excelso locuti sunt./
9 72:9 Posuerunt in cælum os suum,/ et lingua eorum transivit in terra./
10 72:10 Ideo convertetur populus meus hic,/ et dies pleni invenientur in eis./
11 72:11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus,/ et si est scientia in excelso ?/
12 72:12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo/ obtinuerunt divitias./
13 72:13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,/ et lavi inter innocentes manus meas,/
14 72:14 et fui flagellatus tota die,/ et castigatio mea in matutinis./
15 72:15 Si dicebam : Narrabo sic ;/ ecce nationem filiorum tuorum reprobavi./
16 72:16 Existimabam ut cognoscerem hoc ;/ labor est ante me :/
17 72:17 donec intrem in sanctuarium Dei,/ et intelligam in novissimis eorum./
18 72:18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;/ dejecisti eos dum allevarentur./
19 72:19 Quomodo facti sunt in desolationem ?/ subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam./
20 72:20 Velut somnium surgentium, Domine,/ in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges./
21 72:21 Quia inflammatum est cor meum,/ et renes mei commutati sunt ;/
22 72:22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :/
23 72:23 ut jumentum factus sum apud te,/ et ego semper tecum./
24 72:24 Tenuisti manum dexteram meam,/ et in voluntate tua deduxisti me,/ et cum gloria suscepisti me./
25 72:25 Quid enim mihi est in cælo ?/ et a te quid volui super terram ?/
26 72:26 Defecit caro mea et cor meum ;/ Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum./
27 72:27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;/ perdidisti omnes qui fornicantur abs te./
28 72:28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ;/ ponere in Domino Deo spem meam :/ ut annuntiem omnes prædicationes tuas/ in portis filiæ Sion.]