Psalms 75
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| title | 74:1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. |
| title | — |
| 1 | 74:2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,/ et invocabimus nomen tuum ;/ narrabimus mirabilia tua./ |
| 2 | 74:3 Cum accepero tempus,/ ego justitias judicabo./ |
| 3 | 74:4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :/ ego confirmavi columnas ejus./ |
| 4 | 74:5 Dixi iniquis : Nolite inique agere :/ et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :/ |
| 5 | 74:6 nolite extollere in altum cornu vestrum ;/ nolite loqui adversus Deum iniquitatem./ |
| 6 | 74:7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,/ neque a desertis montibus :/ |
| 7 | 74:8 quoniam Deus judex est./ Hunc humiliat, et hunc exaltat :/ |
| 8 | 74:9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto./ Et inclinavit ex hoc in hoc ;/ verumtamen fæx ejus non est exinanita :/ bibent omnes peccatores terræ./ |
| 9 | 74:10 Ego autem annuntiabo in sæculum ;/ cantabo Deo Jacob :/ |
| 10 | 74:11 et omnia cornua peccatorum confringam,/ et exaltabuntur cornua justi.] |
| 11 | — |