Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 76

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 75 77 →
vClementine1592
title 75:1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
title
1 75:2 [Notus in Judæa Deus ;/ in Israël magnum nomen ejus./
2 75:3 Et factus est in pace locus ejus,/ et habitatio ejus in Sion./
3 75:4 Ibi confregit potentias arcuum,/ scutum, gladium, et bellum./
4 75:5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;/
5 75:6 turbati sunt omnes insipientes corde./ Dormierunt somnum suum,/ et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis./
6 75:7 Ab increpatione tua, Deus Jacob,/ dormitaverunt qui ascenderunt equos./
7 75:8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?/ ex tunc ira tua./
8 75:9 De cælo auditum fecisti judicium :/ terra tremuit et quievit
9 75:10 cum exsurgeret in judicium Deus,/ ut salvos faceret omnes mansuetos terræ./
10 75:11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,/ et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi./
11 75:12 Vovete et reddite Domino Deo vestro,/ omnes qui in circuitu ejus affertis munera :/ terribili,
12 75:13 et ei qui aufert spiritum principum :/ terribili apud reges terræ.]
13