Psalms 81
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| title | 80:1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. |
| title | — |
| 1 | 80:2 [Exsultate Deo adjutori nostro ;/ jubilate Deo Jacob./ |
| 2 | 80:3 Sumite psalmum, et date tympanum ;/ psalterium jucundum cum cithara./ |
| 3 | 80:4 Buccinate in neomenia tuba,/ in insigni die solemnitatis vestræ :/ |
| 4 | 80:5 quia præceptum in Israël est,/ et judicium Deo Jacob./ |
| 5 | 80:6 Testimonium in Joseph posuit illud,/ cum exiret de terra Ægypti ;/ linguam quam non noverat, audivit./ |
| 6 | 80:7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ;/ manus ejus in cophino servierunt./ |
| 7 | 80:8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te./ Exaudivi te in abscondito tempestatis ;/ probavi te apud aquam contradictionis./ |
| 8 | 80:9 Audi, populus meus, et contestabor te./ Israël, si audieris me,/ |
| 9 | 80:10 non erit in te deus recens,/ neque adorabis deum alienum./ |
| 10 | 80:11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,/ qui eduxi te de terra Ægypti./ Dilata os tuum, et implebo illud./ |
| 11 | 80:12 Et non audivit populus meus vocem meam,/ et Israël non intendit mihi./ |
| 12 | 80:13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;/ ibunt in adinventionibus suis./ |
| 13 | 80:14 Si populus meus audisset me,/ Israël si in viis meis ambulasset,/ |
| 14 | 80:15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,/ et super tribulantes eos misissem manum meam./ |
| 15 | 80:16 Inimici Domini mentiti sunt ei,/ et erit tempus eorum in sæcula./ |
| 16 | 80:17 Et cibavit eos ex adipe frumenti,/ et de petra melle saturavit eos.] |
| 17 | — |