Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 82

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 81 83 →
vClementine1592
1 81:1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;/ in medio autem deos dijudicat./
2 81:2 Usquequo judicatis iniquitatem,/ et facies peccatorum sumitis ?/
3 81:3 Judicate egeno et pupillo ;/ humilem et pauperem justificate./
4 81:4 Eripite pauperem,/ et egenum de manu peccatoris liberate./
5 81:5 Nescierunt, neque intellexerunt ;/ in tenebris ambulant :/ movebuntur omnia fundamenta terræ./
6 81:6 Ego dixi : Dii estis,/ et filii Excelsi omnes./
7 81:7 Vos autem sicut homines moriemini,/ et sicut unus de principibus cadetis./
8 81:8 Surge, Deus, judica terram,/ quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]