Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 87

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 86 88 →
vClementine1592
1 86:1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;/
2 86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob./
3 86:3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !/
4 86:4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;/ ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,/ hi fuerunt illic./
5 86:5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,/ et ipse fundavit eam Altissimus ?/
6 86:6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,/ horum qui fuerunt in ea./
7 86:7 Sicut lætantium omnium/ habitatio est in te.]