Psalms 88
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| title | 87:1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. |
| title | — |
| 1 | 87:2 [Domine, Deus salutis meæ,/ in die clamavi et nocte coram te./ |
| 2 | 87:3 Intret in conspectu tuo oratio mea,/ inclina aurem tuam ad precem meam./ |
| 3 | 87:4 Quia repleta est malis anima mea,/ et vita mea inferno appropinquavit./ |
| 4 | 87:5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,/ factus sum sicut homo sine adjutorio,/ |
| 5 | 87:6 inter mortuos liber ;/ sicut vulnerati dormientes in sepulchris,/ quorum non es memor amplius,/ et ipsi de manu tua repulsi sunt./ |
| 6 | 87:7 Posuerunt me in lacu inferiori,/ in tenebrosis, et in umbra mortis./ |
| 7 | 87:8 Super me confirmatus est furor tuus,/ et omnes fluctus tuos induxisti super me./ |
| 8 | 87:9 Longe fecisti notos meos a me ;/ posuerunt me abominationem sibi./ Traditus sum, et non egrediebar ;/ |
| 9 | 87:10 oculi mei languerunt præ inopia./ Clamavi ad te, Domine, tota die ;/ expandi ad te manus meas./ |
| 10 | 87:11 Numquid mortuis facies mirabilia ?/ aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?/ |
| 11 | 87:12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,/ et veritatem tuam in perditione ?/ |
| 12 | 87:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?/ et justitia tua in terra oblivionis ?/ |
| 13 | 87:14 Et ego ad te, Domine, clamavi,/ et mane oratio mea præveniet te./ |
| 14 | 87:15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;/ avertis faciem tuam a me ?/ |
| 15 | 87:16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;/ exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus./ |
| 16 | 87:17 In me transierunt iræ tuæ,/ et terrores tui conturbaverunt me :/ |
| 17 | 87:18 circumdederunt me sicut aqua tota die ;/ circumdederunt me simul./ |
| 18 | 87:19 Elongasti a me amicum et proximum,/ et notos meos a miseria.] |
| 19 | — |