Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 89

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 88 90 →
vClementine1592
title 88:1 Intellectus Ethan Ezrahitæ.
title
1 88:2 [Misericordias Domini in æternum cantabo ;/ in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo./
2 88:3 Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;/ præparabitur veritas tua in eis./
3 88:4 Disposui testamentum electis meis ;/ juravi David servo meo :/
4 88:5 Usque in æternum præparabo semen tuum,/ et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam./
5 88:6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;/ etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum./
6 88:7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;/ similis erit Deo in filiis Dei ?/
7 88:8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,/ magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt./
8 88:9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?/ potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo./
9 88:10 Tu dominaris potestati maris ;/ motum autem fluctuum ejus tu mitigas./
10 88:11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;/ in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos./
11 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra :/ orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;/
12 88:13 aquilonem et mare tu creasti./ Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :/
13 88:14 tuum brachium cum potentia./ Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :/
14 88:15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ :/ misericordia et veritas præcedent faciem tuam./
15 88:16 Beatus populus qui scit jubilationem :/ Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,/
16 88:17 et in nomine tuo exsultabunt tota die,/ et in justitia tua exaltabuntur./
17 88:18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es,/ et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum./
18 88:19 Quia Domini est assumptio nostra,/ et sancti Israël regis nostri./
19 88:20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis,/ et dixisti : Posui adjutorium in potente,/ et exaltavi electum de plebe mea./
20 88:21 Inveni David, servum meum ;/ oleo sancto meo unxi eum./
21 88:22 Manus enim mea auxiliabitur ei,/ et brachium meum confortabit eum./
22 88:23 Nihil proficiet inimicus in eo,/ et filius iniquitatis non apponet nocere ei./
23 88:24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,/ et odientes eum in fugam convertam./
24 88:25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,/ et in nomine meo exaltabitur cornu ejus./
25 88:26 Et ponam in mari manum ejus,/ et in fluminibus dexteram ejus./
26 88:27 Ipse invocabit me : Pater meus es tu,/ Deus meus, et susceptor salutis meæ./
27 88:28 Et ego primogenitum ponam illum,/ excelsum præ regibus terræ./
28 88:29 In æternum servabo illi misericordiam meam,/ et testamentum meum fidele ipsi./
29 88:30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,/ et thronum ejus sicut dies cæli./
30 88:31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,/ et in judiciis meis non ambulaverint ;/
31 88:32 si justitias meas profanaverint,/ et mandata mea non custodierint :/
32 88:33 visitabo in virga iniquitates eorum,/ et in verberibus peccata eorum ;/
33 88:34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo,/ neque nocebo in veritate mea,/
34 88:35 neque profanabo testamentum meum :/ et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita./
35 88:36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :/
36 88:37 semen ejus in æternum manebit./
37 88:38 Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,/ et sicut luna perfecta in æternum,/ et testis in cælo fidelis./
38 88:39 Tu vero repulisti et despexisti ;/ distulisti christum tuum./
39 88:40 Evertisti testamentum servi tui ;/ profanasti in terra sanctuarium ejus./
40 88:41 Destruxisti omnes sepes ejus ;/ posuisti firmamentum ejus formidinem./
41 88:42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;/ factus est opprobrium vicinis suis./
42 88:43 Exaltasti dexteram deprimentium eum ;/ lætificasti omnes inimicos ejus./
43 88:44 Avertisti adjutorium gladii ejus,/ et non es auxiliatus ei in bello./
44 88:45 Destruxisti eum ab emundatione,/ et sedem ejus in terram collisisti./
45 88:46 Minorasti dies temporis ejus ;/ perfudisti eum confusione./
46 88:47 Usquequo, Domine, avertis in finem ?/ exardescet sicut ignis ira tua ?/
47 88:48 Memorare quæ mea substantia :/ numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?/
48 88:49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?/ eruet animam suam de manu inferi ?/
49 88:50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,/ sicut jurasti David in veritate tua ?/
50 88:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,/ quod continui in sinu meo, multarum gentium :/
51 88:52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;/ quod exprobraverunt commutationem christi tui./
52 88:53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.]
53