Psalms 90
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 89:1 Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis/ a generatione in generationem./ |
| 2 | 89:2 Priusquam montes fierent,/ aut formaretur terra et orbis,/ a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus./ |
| 3 | 89:3 Ne avertas hominem in humilitatem :/ et dixisti : Convertimini, filii hominum./ |
| 4 | 89:4 Quoniam mille anni ante oculos tuos/ tamquam dies hesterna quæ præteriit :/ et custodia in nocte |
| 5 | 89:5 quæ pro nihilo habentur,/ eorum anni erunt./ |
| 6 | 89:6 Mane sicut herba transeat ;/ mane floreat, et transeat ;/ vespere decidat, induret, et arescat./ |
| 7 | 89:7 Quia defecimus in ira tua,/ et in furore tuo turbati sumus./ |
| 8 | 89:8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;/ sæculum nostrum in illuminatione vultus tui./ |
| 9 | 89:9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,/ et in ira tua defecimus./ Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;/ |
| 10 | 89:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni./ Si autem in potentatibus octoginta anni,/ et amplius eorum labor et dolor ;/ quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur./ |
| 11 | 89:11 Quis novit potestatem iræ tuæ,/ et præ timore tuo iram tuam |
| 12 | 89:12 dinumerare ?/ Dexteram tuam sic notam fac,/ et eruditos corde in sapientia./ |
| 13 | 89:13 Convertere, Domine ; usquequo ?/ et deprecabilis esto super servos tuos./ |
| 14 | 89:14 Repleti sumus mane misericordia tua ;/ et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris./ |
| 15 | 89:15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;/ annis quibus vidimus mala./ |
| 16 | 89:16 Respice in servos tuos et in opera tua,/ et dirige filios eorum./ |
| 17 | 89:17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,/ et opera manuum nostrarum dirige super nos,/ et opus manuum nostrarum dirige.] |