Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 92

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 91 93 →
vClementine1592
title 91:1 Psalmus cantici, in die sabbati.
title
1 91:2 [Bonum est confiteri Domino,/ et psallere nomini tuo, Altissime :/
2 91:3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam,/ et veritatem tuam per noctem,/
3 91:4 in decachordo, psalterio ;/ cum cantico, in cithara./
4 91:5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;/ et in operibus manuum tuarum exsultabo./
5 91:6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !/ nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ./
6 91:7 Vir insipiens non cognoscet,/ et stultus non intelliget hæc./
7 91:8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fnum,/ et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,/ ut intereant in sæculum sæculi :/
8 91:9 tu autem Altissimus in æternum, Domine./
9 91:10 Quoniam ecce inimici tui, Domine,/ quoniam ecce inimici tui peribunt ;/ et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem./
10 91:11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,/ et senectus mea in misericordia uberi./
11 91:12 Et despexit oculus meus inimicos meos,/ et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea./
12 91:13 Justus ut palma florebit ;/ sicut cedrus Libani multiplicabitur./
13 91:14 Plantati in domo Domini,/ in atriis domus Dei nostri florebunt./
14 91:15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,/ et bene patientes erunt :/
15 91:16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,/ et non est iniquitas in eo.]
16