Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 95

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 94 96 →
vClementine1592
1 94:1 Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino ;/ jubilemus Deo salutari nostro ;/
2 94:2 præoccupemus faciem ejus in confessione,/ et in psalmis jubilemus ei :/
3 94:3 quoniam Deus magnus Dominus,/ et rex magnus super omnes deos./
4 94:4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,/ et altitudines montium ipsius sunt ;/
5 94:5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,/ et siccam manus ejus formaverunt./
6 94:6 Venite, adoremus, et procidamus,/ et ploremus ante Dominum qui fecit nos :/
7 94:7 quia ipse est Dominus Deus noster,/ et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus./
8 94:8 Hodie si vocem ejus audieritis,/ nolite obdurare corda vestra
9 94:9 sicut in irritatione,/ secundum diem tentationis in deserto,/ ubi tentaverunt me patres vestri :/ probaverunt me, et viderunt opera mea./
10 94:10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi,/ et dixi : Semper hi errant corde./
11 94:11 Et isti non cognoverunt vias meas :/ ut juravi in ira mea :/ Si introibunt in requiem meam.]