Revelation 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis : Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram. |
| 2 | Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus. |
| 3 | Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui : et omnis anima vivens mortua est in mari. |
| 4 | Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. |
| 5 | Et audivi angelum aquarum dicentem : Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti : |
| 6 | quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt. |
| 7 | Et audivi alterum ab altari dicentem : Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. |
| 8 | Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni : |
| 9 | et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pnitentiam ut darent illi gloriam. |
| 10 | Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ : et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore : |
| 11 | et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pnitentiam ex operibus suis. |
| 12 | Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten : et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. |
| 13 | Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. |
| 14 | Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prælium ad diem magnum omnipotentis Dei. |
| 15 | Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. |
| 16 | Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon. |
| 17 | Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens : Factum est. |
| 18 | Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram : talis terræmotus, sic magnus. |
| 19 | Et facta est civitas magna in tres partes : et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. |
| 20 | Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. |
| 21 | Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines : et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis : quoniam magna facta est vehementer. |