Revelation 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Angelo Ephesi ecclesiæ scribe : Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum : |
| 2 | Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces : |
| 3 | et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti. |
| 4 | Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. |
| 5 | Memor esto itaque unde excideris : et age pnitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pnitentiam egeris. |
| 6 | Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. |
| 7 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. |
| 8 | Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe : Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit : |
| 9 | Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. |
| 10 | Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. |
| 11 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. |
| 12 | Et angelo Pergami ecclesiæ scribe : Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam : |
| 13 | Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. |
| 14 | Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari : |
| 15 | ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. |
| 16 | Similiter pnitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. |
| 17 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. |
| 18 | Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco : |
| 19 | Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. |
| 20 | Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. |
| 21 | Et dedi illi tempus ut pnitentiam ageret : et non vult pnitere a fornicatione sua. |
| 22 | Ecce mittam eam in lectum : et qui mchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pnitentiam ab operibus suis egerint. |
| 23 | Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, |
| 24 | et ceteris qui Thyatiræ estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus : |
| 25 | tamen id quod habetis, tenete donec veniam. |
| 26 | Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, |
| 27 | et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, |
| 28 | sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam. |
| 29 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. |