Romans 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. |
| 2 | Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. |
| 3 | Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. |
| 4 | Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. |
| 5 | Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. |
| 6 | Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere : |
| 7 | aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare. |
| 8 | Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. |
| 9 | Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. |
| 10 | Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. |
| 11 | Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur. |
| 12 | Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. |
| 13 | Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. |
| 14 | Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ? |
| 15 | quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! |
| 16 | Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ? |
| 17 | Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. |
| 18 | Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. |
| 19 | Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam. |
| 20 | Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant. |
| 21 | Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. |