Romans 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin : |
| 2 | non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël : |
| 3 | Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. |
| 4 | Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. |
| 5 | Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. |
| 6 | Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia. |
| 7 | Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt : |
| 8 | sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. |
| 9 | Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. |
| 10 | Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva. |
| 11 | Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. |
| 12 | Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ? |
| 13 | Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, |
| 14 | si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. |
| 15 | Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ? |
| 16 | Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami. |
| 17 | Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, |
| 18 | noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te. |
| 19 | Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar. |
| 20 | Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time. |
| 21 | Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat. |
| 22 | Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. |
| 23 | Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos. |
| 24 | Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ? |
| 25 | Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, |
| 26 | et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. |
| 27 | Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum. |
| 28 | Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres. |
| 29 | Sine pnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. |
| 30 | Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum : |
| 31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur. |
| 32 | Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. |
| 33 | O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! |
| 34 | Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ? |
| 35 | aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? |
| 36 | Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen. |