Romans 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. |
| 2 | Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. |
| 3 | Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. |
| 4 | Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent : |
| 5 | ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. |
| 6 | Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei, |
| 7 | sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, |
| 8 | qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. |
| 9 | Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono : |
| 10 | caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes : |
| 11 | sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes : |
| 12 | spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes : |
| 13 | necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes. |
| 14 | Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere. |
| 15 | Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : |
| 16 | idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos : |
| 17 | nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. |
| 18 | Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes : |
| 19 | non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus. |
| 20 | Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. |
| 21 | Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. |