Romans 13
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. |
| 2 | Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt : |
| 3 | nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa : |
| 4 | Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit. |
| 5 | Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. |
| 6 | Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. |
| 7 | Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem. |
| 8 | Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit. |
| 9 | Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum. |
| 10 | Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. |
| 11 | Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. |
| 12 | Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. |
| 13 | Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione : |
| 14 | sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. |