Romans 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. |
| 2 | Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet. |
| 3 | Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit. |
| 4 | Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum. |
| 5 | Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet. |
| 6 | Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. |
| 7 | Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. |
| 8 | Sive enim vivimus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. |
| 9 | In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur. |
| 10 | Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. |
| 11 | Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo. |
| 12 | Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. |
| 13 | Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. |
| 14 | Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. |
| 15 | Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. |
| 16 | Non ergo blasphemetur bonum nostrum. |
| 17 | Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto : |
| 18 | qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. |
| 19 | Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. |
| 20 | Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. |
| 21 | Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. |
| 22 | Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. |
| 23 | Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. |
| 24 | — |
| 25 | — |
| 26 | — |