Romans 15
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. |
| 2 | Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. |
| 3 | Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. |
| 4 | Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. |
| 5 | Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : |
| 6 | ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. |
| 7 | Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. |
| 8 | Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : |
| 9 | gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. |
| 10 | Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus. |
| 11 | Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi. |
| 12 | Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. |
| 13 | Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. |
| 14 | Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. |
| 15 | Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, |
| 16 | ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. |
| 17 | Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. |
| 18 | Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis : |
| 19 | in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. |
| 20 | Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem : |
| 21 | sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent. |
| 22 | Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. |
| 23 | Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis : |
| 24 | cum in Hispaniam proficisci cpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. |
| 25 | Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. |
| 26 | Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. |
| 27 | Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. |
| 28 | Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. |
| 29 | Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. |
| 30 | Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, |
| 31 | ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, |
| 32 | ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. |
| 33 | Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. |