Romans 16
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Commendo autem vobis Phben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris : |
| 2 | ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. |
| 3 | Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu |
| 4 | (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), |
| 5 | et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. |
| 6 | Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. |
| 7 | Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. |
| 8 | Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. |
| 9 | Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. |
| 10 | Salutate Apellen probum in Christo. |
| 11 | Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. |
| 12 | Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. |
| 13 | Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. |
| 14 | Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. |
| 15 | Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. |
| 16 | Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi. |
| 17 | Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. |
| 18 | Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. |
| 19 | Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. |
| 20 | Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. |
| 21 | Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. |
| 22 | Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. |
| 23 | Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. |
| 24 | Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. |
| 25 | Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti |
| 26 | (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, |
| 27 | soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. |