Romans 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, |
| 2 | quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis |
| 3 | de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, |
| 4 | qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri : |
| 5 | per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, |
| 6 | in quibus estis et vos vocati Jesu Christi : |
| 7 | omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 8 | Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. |
| 9 | Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio |
| 10 | semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. |
| 11 | Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos : |
| 12 | id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. |
| 13 | Nolo autem vos ignorare fratres : quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. |
| 14 | Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum : |
| 15 | ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare. |
| 16 | Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. |
| 17 | Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit. |
| 18 | Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent : |
| 19 | quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. |
| 20 | Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles. |
| 21 | Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : |
| 22 | dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. |
| 23 | Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. |
| 24 | Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis : |
| 25 | qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. |
| 26 | Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ : nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. |
| 27 | Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. |
| 28 | Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, |
| 29 | repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones, |
| 30 | detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, |
| 31 | insipientes, incompositos, sine affectione, absque fdere, sine misericordia. |
| 32 | Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. |