Romans 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas. |
| 2 | Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. |
| 3 | Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ? |
| 4 | an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pnitentiam te adducit ? |
| 5 | Secundum autem duritiam tuam, et impnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, |
| 6 | qui reddet unicuique secundum opera ejus : |
| 7 | iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam : |
| 8 | iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. |
| 9 | Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci : |
| 10 | gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco : |
| 11 | non enim est acceptio personarum apud Deum. |
| 12 | Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. |
| 13 | Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. |
| 14 | Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : |
| 15 | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, |
| 16 | in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. |
| 17 | Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, |
| 18 | et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, |
| 19 | confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, |
| 20 | eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. |
| 21 | Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris : |
| 22 | qui dicis non mchandum, mcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis : |
| 23 | qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. |
| 24 | (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) |
| 25 | Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. |
| 26 | Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ? |
| 27 | et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ? |
| 28 | Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : |
| 29 | sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. |