Romans 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ? |
| 2 | Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. |
| 3 | Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit. |
| 4 | Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : [Ut justificeris in sermonibus tuis :/ et vincas cum judicaris.] |
| 5 | Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? |
| 6 | secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ? |
| 7 | Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ? |
| 8 | et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est. |
| 9 | Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, |
| 10 | sicut scriptum est : [Quia non est justus quisquam :/ |
| 11 | non est intelligens, non est requirens Deum./ |
| 12 | Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :/ non est qui faciat bonum, non est usque ad unum./ |
| 13 | Sepulchrum patens est guttur eorum,/ linguis suis dolose agebant :/ venenum aspidum sub labiis eorum :/ |
| 14 | quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :/ |
| 15 | veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :/ |
| 16 | contritio et infelicitas in viis eorum :/ |
| 17 | et viam pacis non cognoverunt :/ |
| 18 | non est timor Dei ante oculos eorum.] |
| 19 | Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo : |
| 20 | quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. |
| 21 | Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis. |
| 22 | Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio : |
| 23 | omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. |
| 24 | Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, |
| 25 | quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum |
| 26 | in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. |
| 27 | Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei. |
| 28 | Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. |
| 29 | An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium : |
| 30 | quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. |
| 31 | Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus. |