Romans 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum : |
| 2 | per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. |
| 3 | Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur : |
| 4 | patientia autem probationem, probatio vero spem, |
| 5 | spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. |
| 6 | Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ? |
| 7 | vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori. |
| 8 | Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, |
| 9 | Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. |
| 10 | Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. |
| 11 | Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. |
| 12 | Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. |
| 13 | Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. |
| 14 | Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. |
| 15 | Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. |
| 16 | Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem. |
| 17 | Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. |
| 18 | Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. |
| 19 | Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. |
| 20 | Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia : |
| 21 | ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. |