Romans 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ? |
| 2 | Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ? |
| 3 | an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ? |
| 4 | Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. |
| 5 | Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus. |
| 6 | Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. |
| 7 | Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. |
| 8 | Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, |
| 9 | scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur. |
| 10 | Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo. |
| 11 | Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. |
| 12 | Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. |
| 13 | Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo. |
| 14 | Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia. |
| 15 | Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit. |
| 16 | Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ? |
| 17 | Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. |
| 18 | Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. |
| 19 | Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. |
| 20 | Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. |
| 21 | Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est. |
| 22 | Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam. |
| 23 | Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. |