Romans 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ? |
| 2 | Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. |
| 3 | Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. |
| 4 | Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. |
| 5 | Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. |
| 6 | Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. |
| 7 | Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. |
| 8 | Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. |
| 9 | Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. |
| 10 | Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. |
| 11 | Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. |
| 12 | Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. |
| 13 | Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. |
| 14 | Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. |
| 15 | Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. |
| 16 | Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est. |
| 17 | Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. |
| 18 | Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. |
| 19 | Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago. |
| 20 | Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. |
| 21 | Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet : |
| 22 | condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : |
| 23 | video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. |
| 24 | Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? |
| 25 | gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati. |