Romans 9
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto : |
| 2 | quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. |
| 3 | Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, |
| 4 | qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa : |
| 5 | quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. |
| 6 | Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ : |
| 7 | neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen : |
| 8 | id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. |
| 9 | Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius. |
| 10 | Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. |
| 11 | Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), |
| 12 | non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, |
| 13 | sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui. |
| 14 | Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit. |
| 15 | Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor. |
| 16 | Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. |
| 17 | Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra. |
| 18 | Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. |
| 19 | Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ? |
| 20 | O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? |
| 21 | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ? |
| 22 | Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, |
| 23 | ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. |
| 24 | Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, |
| 25 | sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. |
| 26 | Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi. |
| 27 | Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. |
| 28 | Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram : |
| 29 | et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. |
| 30 | Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est. |
| 31 | Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. |
| 32 | Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis, |
| 33 | sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur. |