Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 10

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 9 11 →
vClementine1592
1 [Judex sapiens judicabit populum suum,/ et principatus sensati stabilis erit./
2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus :/ et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea./
3 Rex insipiens perdet populum suum :/ et civitates inhabitabuntur per sensum potentium./
4 In manu Dei potestas terræ :/ et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam./
5 In manu Dei prosperitas hominis,/ et super faciem scribæ imponet honorem suum.]
6 [Omnis injuriæ proximi ne memineris,/ et nihil agas in operibus injuriæ./
7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,/ et execrabilis omnis iniquitas gentium./
8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,/ et injurias, et contumelias, et diversos dolos./
9 Avaro autem nihil est scelestius./ Quid superbit terra et cinis ?/
9a 10:10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam :/ hic enim et animam suam venalem habet,/ quoniam in vita sua projecit intima sua./
9b 10:11 Omnis potentatus brevis vita ;/ languor prolixior gravat medicum./
10 10:12 Brevem languorem præcidit medicus :/ sic et rex hodie est, et cras morietur./
11 10:13 Cum enim morietur homo,/ hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes./
12 10:14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :/
13 10:15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,/ quoniam initium omnis peccati est superbia./ Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,/ et subvertet eum in finem./
13a 10:16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,/ et destruxit eos usque in finem./
14 10:17 Sedes ducum superborum destruxit Deus,/ et sedere fecit mites pro eis./
15 10:18 Radices gentium superbarum arefecit Deus,/ et plantavit humiles ex ipsis gentibus./
16 10:19 Terras gentium evertit Dominus,/ et perdidit eas usque ad fundamentum./
17 10:20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos,/ et cessare fecit memoriam eorum a terra./
17a 10:21 Memoriam superborum perdidit Deus,/ et reliquit memoriam humilium sensu./
18 10:22 Non est creata hominibus superbia,/ neque iracundia nationi mulierum.]
19 10:23 [Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum :/ semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini./
20 10:24 In medio fratrum rector illorum in honore :/ et qui timent Dominum erunt in oculis illius./
21
22 10:25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum,/ timor Dei est./
23 10:26 Noli despicere hominem justum pauperem,/ et noli magnificare virum peccatorem divitem./
24 10:27 Magnus, et judex, et potens est in honore :/ et non est major illo qui timet Deum./
25 10:28 Servo sensato liberi servient :/ et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus,/ et inscius non honorabitur./
26 10:29 Noli extollere te in faciendo opere tuo,/ et noli cunctari in tempore angustiæ./
27 10:30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus,/ quam qui gloriatur et eget pane./
28 10:31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam,/ et da illi honorem secundum meritum suum./
29 10:32 Peccantem in animam suam quis justificabit ?/ et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?/
30 10:33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum :/ et est homo qui honorificatur propter substantiam suam./
31 10:34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia !/ et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.]