Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 13

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 12 14 →
vClementine1592
1 [Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea :/ et qui communicaverit superbo induet superbiam./
2 Pondus super se tollet qui honestiori se communicat,/ et ditiori te ne socius fueris./
2a 13:3 Quid communicabit cacabus ad ollam ?/ quando enim se colliserint, confringetur./
3 13:4 Dives injuste egit, et fremet :/ pauper autem læsus tacebit./
4 13:5 Si largitus fueris, assumet te :/ et si non habueris, derelinquet te./
5 13:6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te :/ et ipse non dolebit super te./
6 13:7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te,/ et subridens spem dabit, narrans tibi bona,/ et dicet : Quid opus est tibi ?/
7 13:8 Et confundet te in cibis suis,/ donec te exinaniat bis et ter :/ et in novissimo deridebit te,/ et postea videns derelinquet te,/ et caput suum movebit ad te./
7a 13:9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus./
8 13:11 Noli esse humilis in sapientia tua,/ ne humiliatus in stultitiam seducaris./
9 13:12 Advocatus a potentiore, discede :/ ex hoc enim magis te advocabit./
10 13:13 Ne improbus sis, ne impingaris :/ et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem./
11 13:14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo,/ nec credas multis verbis illius :/ ex multa enim loquela tentabit te,/ et subridens interrogabit te de absconditis tuis./
12 13:15 Immitis animus illius conservabit verba tua :/ et non parcet de malitia, et de vinculis./
13 13:16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,/ quoniam cum subversione tua ambulas :/
13a 13:17 audiens vero illa,/ quasi in somnis vide, et vigilabis./
14 13:18 Omni vita tua dilige Deum,/ et invoca illum in salute tua./
15 13:19 Omne animal diligit simile sibi,/ sic et omnis homo proximum sibi./
16 13:20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur,/ et omnis homo simili sui sociabitur./
17 13:21 Si communicabit lupus agno aliquando,/ sic peccator justo./
18 13:22 Quæ communicatio sancto homini ad canem ?/ aut quæ pars diviti ad pauperem ?/
19 13:23 Venatio leonis onager in eremo :/ sic et pascua divitum sunt pauperes./
20 13:24 Et sicut abominatio est superbo humilitas,/ sic et execratio divitis pauper./
21 13:25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis :/ humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis./
22 13:26 Diviti decepto multi recuperatores :/ locutus est superba, et justificaverunt illum./
22a 13:27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur :/ locutus est sensate, et non est datus ei locus./
22b 13:28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt,/ et verbum illius usque ad nubes perducent./
23 13:29 Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ?/ et si offenderit, subvertent illum.]
24 13:30 [Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia :/ et nequissima paupertas in ore impii./
25 13:31 Cor hominis immutat faciem illius,/ sive in bona, sive in mala./
26 13:32 Vestigium cordis boni et faciem bonam/ difficile invenies, et cum labore.]