Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 16

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 15 17 →
vClementine1592
1 15:22 non enim concupiscit multitudinem/ filiorum infidelium et inutilium.]
2 16:1 [Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur :/ nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis./
2a Non credas vitæ illorum,/ et ne respexeris in labores eorum./
2b 16:3 Melior est enim unus timens Deum,/ quam mille filii impii :/
3 16:4 et utile est mori sine filiis,/ quam relinquere filios impios./
4 16:5 Ab uno sensato inhabitabitur patria :/ tribus impiorum deseretur./
5 16:6 Multa talia vidit oculus meus,/ et fortiora horum audivit auris mea./
6 16:7 In synagoga peccantium exardebit ignis,/ et in gente incredibili exardescet ira./
7 16:8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,/ qui destructi sunt confidentes suæ virtuti./
8 16:9 Et non pepercit peregrinationi Lot,/ et execratus est eos præ superbia verbi illorum./
9 16:10 Non misertus est illis, gentem totam perdens,/ et extollentem se in peccatis suis./
10 16:11 Et sicut sexcenta millia peditum,/ qui congregati sunt in duritia cordis sui :/ et si unus fuisset cervicatus,/ mirum si fuisset immunis./
11 16:12 Misericordia enim et ira est cum illo :/ potens exoratio, et effundens iram./
12 16:13 Secundum misericordiam suam,/ sic correptio illius homines secundum opera sua judicat./
13 16:14 Non effugiet in rapina peccator,/ et non retardabit sufferentia misericordiam facientis./
14 16:15 Omnis misericordia faciet locum unicuique,/ secundum meritum operum suorum,/ et secundum intellectum peregrinationis ipsius.]
15
16 [Non dicas : A Deo abscondar :/ et ex summo, quis mei memorabitur ?/
17 in populo magno non agnoscar :/ quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?/
18 Ecce cælum et cæli cælorum,/ abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt,/ in conspectu illius commovebuntur./
19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ,/ cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur./
20 Et in omnibus his insensatum est cor,/ et omne cor intelligitur ab illo./
21 Et vias illius quis intelligit,/ et procellam quam nec oculus videbit hominis ?/
22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis :/ sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ?/ longe enim est testamentum a quibusdam,/ et interrogatio omnium in consummatione est./
23 Qui minoratur corde cogitat inania,/ et vir imprudens et errans cogitat stulta.]
24 [Audi me, fili, et disce disciplinam sensus,/ et in verbis meis attende in corde tuo :/
25 et dicam in æquitate disciplinam,/ et scrutabor enarrare sapientiam :/ et in verbis meis attende in corde tuo,/ et dico in æquitate spiritus virtutes/ quas posuit Deus in opera sua ab initio,/ et in veritate enuntio scientiam ejus./
26 In judicio Dei opera ejus ab initio,/ et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,/ et initia eorum in gentibus suis./
27 Ornavit in æternum opera illorum :/ nec esurierunt, nec laboraverunt,/ et non destiterunt ab operibus suis./
27a 16:28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum :/
28 16:29 non sis incredibilis verbo illius./
29 16:30 Post hæc Deus in terram respexit,/ et implevit illam bonis suis :/
30 16:31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius,/ et in ipsam iterum reversio illorum.]