Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 18

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 17 19 →
vClementine1592
1 [Qui vivit in æternum creavit omnia simul./ Deus solus justificabitur,/ et manet invictus rex in æternum./
2
3 18:2 Quis sufficit enarrare opera illius ?/
4 18:3 quis enim investigabit magnalia ejus ?/
5 18:4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?/ aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?/
6 18:5 Non est minuere neque adjicere,/ nec est invenire magnalia Dei./
7 18:6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet :/ et cum quieverit, aporiabitur./
8 18:7 Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?/ et quid bonum aut quid nequam illius ?/
9 18:8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,/ quasi gutta aquæ maris deputati sunt :/ et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi./
9a Propter hoc patiens est Deus in illis,/ et effundit super eos misericordiam suam./
10 Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est :/ et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est./
11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,/ et ostendit eis viam æquitatis./
12 Miseratio hominis circa proximum suum :/ misericordia autem Dei super omnem carnem./
13 Qui misericordiam habet, docet et erudit/ quasi pastor gregem suum./
14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis,/ et qui festinat in judiciis ejus.]
15 [Fili, in bonis non des querelam,/ et in omni dato non des tristitiam verbi mali./
16 Nonne ardorem refrigerabit ros ?/ sic et verbum melius quam datum./
17 Nonne ecce verbum super datum bonum ?/ sed utraque cum homine justificato./
18 Stultus acriter improperabit :/ et datus indisciplinati tabescere facit oculos./
19 Ante judicium para justitiam tibi,/ et antequam loquaris, disce./
20 Ante languorem adhibe medicinam :/ et ante judicium interroga teipsum,/ et in conspectu Dei invenies propitiationem./
21 Ante languorem humilia te,/ et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam./
22 Non impediaris orare semper,/ et ne verearis usque ad mortem justificari,/ quoniam merces Dei manet in æternum./
23 Ante orationem præpara animam tuam,/ et noli esse quasi homo qui tentat Deum./
24 Memento iræ in die consummationis,/ et tempus retributionis in conversatione faciei./
25 Memento paupertatis in tempore abundantiæ,/ et necessitatum paupertatis in die divitiarum./
26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,/ et hæc omnia citata in oculis Dei./
27 Homo sapiens in omnibus metuet,/ et in diebus delictorum attendet ab inertia./
28 Omnis astutus agnoscit sapientiam,/ et invenienti eam dabit confessionem./
29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,/ et intellexerunt veritatem et justitiam,/ et impluerunt proverbia et judicia.]
30 [Post concupiscentias tuas non eas,/ et a voluntate tua avertere./
31 Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus,/ faciet te in gaudium inimicis tuis./
32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis :/ assidua enim est commissio illorum./
33 Ne fueris mediocris in contentione ex fnore,/ et est tibi nihil in sacculo :/ eris enim invidus vitæ tuæ.]