Sirach 20
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 19:28 Est correptio mendax in ira contumeliosi,/ et est judicium quod non probatur esse bonum :/ et est tacens, et ipse est prudens.] |
| 2 | 20:1 [Quam bonum est arguere, quam irasci,/ et confitentem in oratione non prohibere !/ |
| 3 | 20:2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :/ |
| 4 | 20:3 sic qui facit per vim judicium iniquum./ |
| 4a | Quam bonum est correptum manifestare pnitentiam !/ sic enim effugies voluntarium peccatum./ |
| 5 | Est tacens qui invenitur sapiens :/ et est odibilis qui procax est ad loquendum./ |
| 6 | Est tacens non habens sensum loquelæ :/ et est tacens sciens tempus aptum./ |
| 7 | Homo sapiens tacebit usque ad tempus :/ lascivus autem et imprudens non servabunt tempus./ |
| 8 | Qui multis utitur verbis lædet animam suam :/ et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur./ |
| 9 | Est processio in malis viro indisciplinato,/ et est inventio in detrimentum./ |
| 10 | Est datum quod non est utile,/ et est datum cujus retributio duplex./ |
| 11 | Est propter gloriam minoratio,/ et est qui ab humilitate levabit caput./ |
| 12 | Est qui multa redimat modico pretio,/ et restituens ea in septuplum./ |
| 13 | Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :/ gratiæ autem fatuorum effundentur./ |
| 14 | Datus insipientis non erit utilis tibi :/ oculi enim illius septemplices sunt./ |
| 14a | 20:15 Exigua dabit, et multa improperabit :/ et apertio oris illius inflammatio est./ |
| 15 | 20:16 Hodie fneratur quis, et cras expetit :/ odibilis est homo hujusmodi./ |
| 16 | 20:17 Fatuo non erit amicus,/ et non erit gratia bonis illius :/ |
| 17 | 20:18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt./ Quoties et quanti irridebunt eum !/ |
| 17a | 20:19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;/ similiter et quod non erat habendum./ |
| 18 | 20:20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :/ sic casus malorum festinanter veniet./ |
| 19 | 20:21 Homo acharis quasi fabula vana,/ in ore indisciplinatorum assidua erit./ |
| 20 | 20:22 Ex ore fatui reprobabitur parabola :/ non enim dicit illam in tempore suo.] |
| 21 | 20:23 [Est qui vetatur peccare præ inopia,/ et in requie sua stimulabitur./ |
| 22 | 20:24 Est qui perdet animam suam præ confusione,/ et ab imprudenti persona perdet eam :/ personæ autem acceptione perdet se./ |
| 23 | 20:25 Est qui præ confusione promittit amico,/ et lucratus est eum inimicum gratis./ |
| 24 | 20:26 Opprobrium nequam in homine mendacium :/ et in ore indisciplinatorum assidue erit./ |
| 25 | 20:27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis :/ perditionem autem ambo hæreditabunt./ |
| 26 | 20:28 Mores hominum mendacium sine honore,/ et confusio illorum cum ipsis sine intermissione./ |
| 27 | 20:29 Sapiens in verbis producet seipsum,/ et homo prudens placebit magnatis./ |
| 28 | 20:30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum,/ et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur :/ qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem./ |
| 29 | 20:31 Xenia et dona excæcant oculos judicum,/ et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum./ |
| 30 | 20:32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus,/ quæ utilitas in utrisque ?/ |
| 31 | 20:33 Melior est qui celat insipientiam suam,/ quam homo qui abscondit sapientiam suam.] |
| 32 | 21:1 [Fili, peccasti, non adjicias iterum :/ sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur./ |