Sirach 26
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Mulieris bonæ beatus vir :/ numerus enim annorum illius duplex./ |
| 2 | Mulier fortis oblectat virum suum,/ et annos vitæ illius in pace implebit./ |
| 3 | Pars bona mulier bona,/ in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :/ |
| 4 | divitis autem et pauperis cor bonum,/ in omni tempore vultus illorum hilaris./ |
| 5 | A tribus timuit cor meum,/ et in quarto facies mea metuit :/ |
| 5a | 26:6 delaturam civitatis, et collectionem populi :/ |
| 5b | 26:7 calumniam mendacem super mortem omnia gravia :/ |
| 6 | 26:8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa./ |
| 6a | 26:9 In muliere zelotypa flagellum linguæ,/ omnibus communicans./ |
| 7 | 26:10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :/ qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem./ |
| 8 | 26:11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :/ et turpitudo illius non tegetur./ |
| 9 | 26:12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,/ et in palpebris illius agnoscetur./ |
| 10 | 26:13 In filia non avertente se, firma custodiam,/ ne inventa occasione utatur se./ |
| 11 | 26:14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,/ et ne mireris si te neglexerit./ |
| 12 | 26:15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,/ et ab omni aqua proxima bibet,/ et contra omnem palum sedebit,/ et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat./ |
| 13 | 26:16 Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,/ et ossa illius impinguabit./ |
| 13a | 26:17 Disciplina illius datum Dei est./ |
| 14 | 26:18 Mulier sensata et tacita,/ non est immutatio eruditæ animæ./ |
| 15 | 26:19 Gratia super gratiam/ mulier sancta et pudorata./ |
| 15a | 26:20 Omnis autem ponderatio non est digna/ continentis animæ./ |
| 16 | 26:21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,/ sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus./ |
| 17 | 26:22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum,/ et species faciei super ætatem stabilem./ |
| 18 | 26:23 Columnæ aureæ super bases argenteas,/ et pedes firmi super plantas stabilis mulieris./ |
| 19 | — |
| 20 | — |
| 21 | — |
| 22 | — |
| 23 | 26:24 Fundamenta æterna supra petram solidam,/ et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.] |
| 24 | 26:25 [In duobus contristatum est cor meum,/ et in tertio iracundia mihi advenit :/ |
| 25 | 26:26 vir bellator deficiens per inopiam ;/ et vir sensatus contemptus ;/ |
| 26 | 26:27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum :/ Deus paravit eum ad rhomphæam.] |
| 27 | 26:28 [Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt :/ difficile exuitur negotians a negligentia,/ et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.] |
| 28 | 27:1 [Propter inopiam multi deliquerunt :/ et qui quærit locupletari avertit oculum suum./ |
| 29 | 27:2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur,/ sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :/ |