Codex Sacra scripture, aligned

Sirach 27

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 26 28 →
vClementine1592
1 27:3 conteretur cum delinquente delictum./
2
3 27:4 Si non in timore Domini tenueris te instanter,/ cito subvertetur domus tua.]
4 27:5 [Sicut in percussura cribri remanebit pulvis,/ sic aporia hominis in cogitatu illius./
5 27:6 Vasa figuli probat fornax,/ et homines justos tentatio tribulationis./
6 27:7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius,/ sic verbum ex cogitatu cordis hominis./
7 27:8 Ante sermonem non laudes virum :/ hæc enim tentatio est hominum./
8 27:9 Si sequaris justitiam, apprehendes illam,/ et indues quasi poderem honoris :/ et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,/ et in die agnitionis invenies firmamentum./
9 27:10 Volatilia ad sibi similia conveniunt :/ et veritas ad eos qui operantur illam revertetur./
10 27:11 Leo venationi insidiatur semper :/ sic peccata operantibus iniquitates./
11 27:12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol :/ nam stultus sicut luna mutatur./
12 27:13 In medio insensatorum serva verbum tempori :/ in medio autem cogitantium assiduus esto./
13 27:14 Narratio peccantium odiosa,/ et risus illorum in deliciis peccati./
14 27:15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet,/ et irreverentia ipsius obturatio aurium./
15 27:16 Effusio sanguinis in rixa superborum,/ et maledictio illorum auditus gravis./
16 27:17 Qui denudat arcana amici fidem perdit,/ et non inveniet amicum ad animum suum./
16a 27:18 Dilige proximum,/ et conjungere fide cum illo./
17 27:19 Quod si denudaveris absconsa illius,/ non persequeris post eum./
18 27:20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum,/ sic et qui perdit amicitiam proximi sui./
19 27:21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua,/ sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies./
20 27:22 Non illum sequaris, quoniam longe abest :/ effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :/
21 27:23 ultra eum non poteris colligare./ Et maledicti est concordatio :/
21a 27:24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.]
22 27:25 [Annuens oculo fabricat iniqua,/ et nemo eum abjiciet./
23 27:26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum,/ et super sermones tuos admirabitur :/ novissime autem pervertet os suum,/ et in verbis tuis dabit scandalum./
24 27:27 Multa odivi, et non coæquavi ei,/ et Dominus odiet illum./
25 27:28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet :/ et plaga dolosa dolosi dividet vulnera./
26 27:29 Et qui foveam fodit incidet in eam :/ et qui statuit lapidem proximo offendet in eo :/ et qui laqueum alii ponit, peribit in illo./
27 27:30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur,/ et non agnoscet unde adveniat illi./
28 27:31 Illusio et improperium superborum,/ et vindicta sicut leo insidiabitur illi./
29 27:32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum,/ dolor autem consumet illos antequam moriantur.]
30 27:33 [Ira et furor utraque execrabilia sunt,/ et vir peccator continens erit illorum.]